| Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus. (bis) Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem, nos habebit humus. | |
| Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere? Vadite ad superos, transite ad inferos, ubi iam fuere. | |
| Vivat academia vivant professores. Vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet, semper sint in flore. | |
| Vita nostra brevis est, breve finietur. Venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur. | |
| Vivat nostra societas! Vivant studiosi! Crescat una veritas, floreat fraternitas, patriae prosperitas. | |
| Vivat et Republica, et qui illam regit. Vivat nostra civitas, Maecenatum charitas, quae nos hic protegit. | |
| Pereat tristitia, pereant osores. Pereat diabolus, quivis antiburschius, atque irrisores. | |
| Alma Mater floreat quae nos educavit, caros et conmilitones dissitas in regiones sparsos congregavit. |